라틴어 문장 검색

rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:3)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
Non cogitas hinc longule esse?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 227)
est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:3)
primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:2)
in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:3)
nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 207:2)
nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:6)
alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 359:3)
Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella haec Romanis oppida ademit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 417:1)
et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 549:2)
consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION