-
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
-
Est enim huic aetati loquacitas familiaris.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 14:2)
-
Facessant, ait, haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:2)
-
replenda est curia verbis emphasis loquacitatis.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3801)
-
M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)
-
Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.'
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:5)
-
Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
-
loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:4)
-
facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:10)
-
Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:8)
-
Tu licet apportes stringentia mala palatum, tristia mandenti est melleus ore sapor.
- (페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:3)
-
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
- (소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
-
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
- (소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)
-
"verbositatis ipse rumpatur locus, scaturrientes perdat ut loquacitas sermonis auras perforatis follibus, quibus sonandi nulla lex ponit modum;"
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1218)
-
Sed mittamus plura, ne in ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:3)