라틴어 문장 검색

Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:3)
Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 3:1)
attamen, victu simplici, ut plurimum, utebatur, vinique minime bibax fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.41)
sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:24)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
Omnia cum fecit, sed renuente deo, Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit, Si quis ibi serum carpat amicus iter.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV8)
Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem Inventus mane est mortuus Andragoras.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIII1)
Frangendos calices effundendumque Falernum Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXX2)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Virgine vis sola lotus abire domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIII Tintinabulum4)
inquit stoicus hic aurem mordaci lotus aceto:
(페르시우스, 풍자, satire 541)
"genus hoc hominum tremit infula et omne pulvinar divum, lotus procul absit et unctus;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3153)
neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 131:1)
ego negaui me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION