라틴어 문장 검색

Ego vero, et quidem edepol lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3118)
Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 511)
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 129)
ut ego te usurpem lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 268)
Chrysalvs Erilis patria, salve, quam ego biennio, postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 11)
Lorarivs Omnes profecto liberi lubentius sumus quam servimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 26)
Quin faciam lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 432)
Lubenti edepol animo factum et fiet a me, quae vos arbitrabor velle, ea ut expetessam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 18)
non sum scitior, quae hos rogem aut quae fatigem, qui semper malo muliebri sunt lubentes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 26)
Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens, vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, gerite amanti mihi morem, amoenissumi, fite causa mea ludii barbari, sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2114)
Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1242)
is emet illam de te et dabit aurum lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2230)
Si hercle habeam, pollicear lubens, verum aliquid aliqua aliquo modo alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore meliorem fortunam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 114)
Atque aliquanto lubentius quam abs te sum egressus intus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 273)
verbera ego odi, nimioque edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 68)

SEARCH

MENU NAVIGATION