라틴어 문장 검색

vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 3:1)
Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 20:2)
Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 19:1)
Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 49:1)
Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:3)
et Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi publica damnatus ob atrocitatem morum in insulam Amorgum deportatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장3)
rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi damnatam ante quam ream;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장5)
Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque legionum premenda foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장5)
Trepidam urbem ac simul atrocitatem recentis sce- leris, simul veteres Othonis mores paventem novus insuper de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem Galbae suppressus ut tantum superioris Germaniae exercitum descivisse crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장1)
alterum ad mitigandam temporum atrocitatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:3)
' clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 1:3)
auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:2)
per hanc insinuatus Macroni ueneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim in crucem acto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:3)
immanissima facta augebat atrocitate uerborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:1)
Prius quam prouincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis legiones, quae post excessum Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod et patrem suum Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION