라틴어 문장 검색

Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:1)
deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait :
(세네카, 행복론, Liber VII 112:8)
hinc tu militiam secutus amplam, castrensem licet ampliare censum per suffragia iusta debuisses, sollemnis tamen abstinens lucelli fama plus locuples domum redisti solum quod dederas tuum putando.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium52)
quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glaebae cano-nem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat (peregrini hominis ut census, sic animus angustus), ac si in patrio solo rusticaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 2:1)
Caterva Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est, neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio nec pueri suppositio nec argenti circumductio, neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 454)
nam amatorem aibat esse peregrinum sibi suppositionemque eius facere gratia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 213)
satin vix reliquit deo quod loqueretur loci, ita properavit de puellae proloqui suppositione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 32)
pro di immortales, non amantis mulieris, sed sociae unanimantis, fidentis fuit officium facere quod modo haec fecit mihi, suppositionem pueri quae mihi credidit, germanae quod sorori non credit soror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4149)
ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello, "o Memmi, bene me ac diu supinum tota ista trabe lentus irrumasti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 283)
Praeterea, Cypridi mea indixit praeceptio, ut ipsa in suis constructionibus, suppositiones appositionesque [0457D] ordinarias observando, rem feminini sexus charactere praesignitam, suppositionis destinaret officio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION