라틴어 문장 검색

Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 2:5)
Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:5)
neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est.
(세네카, 행복론, Liber V 22:2)
Cum semel animum virtus induravit, undique invulnerabilem praestat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 92:3)
invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:5)
taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION