라틴어 문장 검색

hunc autem locum de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum, strictim atque cursim transgressus est, neque ea quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 13:1)
Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, Qua Voconiam legem suasit, quaeri solet quid sit classicus, quid infra classem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIII 4:1)
De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 1:1)
"Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 17:1)
Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 21:1)
Axiomata autem recte inventa et constituta praxin non strictim sed confertim instruunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:12)
Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:6)
Nusquam gentium hoc quod dico luculentius comprobatum est quam exemplis Angliae et Galliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:8)
De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:12)
Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:2)
interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:1)
Praesidis officio accepto, Washingtonius orationem habuit luculentam, quam, quia sciunt omnes, praeterire est animus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.66)
Luculenta oratione Washingtonium ad coeum extulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.20)
Quocirca, quid usu didicerim, quidque aliorum de ratione sentirem, breviter exponere, strictim et singula quaeque carptim attingens, in praesentia, nosmetipsos accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.26)
E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION