라틴어 문장 검색

nam peculi probam nil habere addecet clam virum, et quae habet, partum ei haud commode est, quin viro aut subtrahat aut stupro invenerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 242)
nunc ego illum nihili decrepitum meum virum veniat velim, ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 244)
quod lubet, non lubet iam id continuo, ita me Amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, lactat, largitur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 15)
satine, ut quemque conspicor, ita me ludificant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 278)
Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 279)
ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3128)
ita me ludificant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 65)
tun, Sceledre, hic, scelerum caput, meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 612)
Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2291)
ut esse addecet nequam homines, ita sunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 243)
Si amicus Diphilo aut Philemoni es, dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 256)
Me quidem addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2133)
Agite sultis, hunc ludificemus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2108)
te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2117)
Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2191)

SEARCH

MENU NAVIGATION