라틴어 문장 검색

ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:4)
δωδεκάτῆ δέ τοι αὖθις, non dierum sed horarum significans numerum, quibus referuntur ad hemisphaerii superioris exortum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 4:2)
unde videmus in siccis defunctorum capitibus velut quasdam suturas quibus hemisphaeria, ut ita dixerim, capitis alligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:3)
quid quam ob causam 'properent se tinguere soles hiberni'. ratio hoc facit hemisphaerii, quia hieme breviore sol utitur circulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7451)
sed et hic ratio hemisphaerii est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7464)
qui annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est in aestivum et hiemale solstitium, in duo hemisphaeria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10013)
et hoc secundum Stoicos, qui dicunt solem vicissim per utrumque hemisphaerium ire et alternis noctem facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2492)
nam, ut etiam in primo diximus, ver et aestas, sicut etiam hiemps et autumnus, unum fuerunt secundum rationem hemisphaerii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2964)
per centrum suum & centrum in quod vis dirigitur transeunte dividi intelligatur in duo hemisphaeria, urgebit semper vis illa utrumq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:25)
hemisphaerium aequaliter, & propterea Globum quoad motum rotationis nullam in partem inclinabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:26)
Horas numero ab appulsu Luminaris utriusque ad Meridianum loci, tam infra Horizontem quàm supra, & per horas diei Lunaris intelligo vigesimas quartas partes temporis quo Luna motu apparente diurno ad Meridianum loci revolvitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:3)
Pendet etiam effectus utriusque Luminaris ex ipsius Declinatione seu distantia ab AEquatore.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:1)
Nam si Luminare in polo constitueretur, traheret illud singulas aquae partes constanter, absque actionis intensione & remissione, adeoque nullam motus reciprocationem cieret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:2)
haud aliter solis radius, cum luminat omnes diffuso splendore locos, ferit aurea tecta, sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2295)

SEARCH

MENU NAVIGATION