-
ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 104:2)
-
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
- (세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
-
mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 63:1)
-
hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit quam quod me ac meos vinci passus sum.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 107:1)
-
volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 158:1)