라틴어 문장 검색

Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:14)
Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:6)
A die itaque purificationis sanctae Mariae usque mense Octobrio inter eos haec securitas data est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:4)
Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:1)
Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장18)
Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장36)
Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장16)
De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장19)
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장5)
Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:3)
ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam bicipitis dei mensem respicientem dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:1)
Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 5:1)
Cum pars libri et maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli- gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione lustratos accedere ad templa debere.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr7)
aut quia hoc ratio exigit lustrationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2293)
nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2297)

SEARCH

MENU NAVIGATION