라틴어 문장 검색

Dominarum igitur curia in Guasconia convocata de totius curiae voluntatis assensu perpetua fuit constitutione firmatum, ut ulterius iste omni amoris spe frustratus exsistat et in omni dominarum sive militum curia contumeliosus cunctis ac contemptibilis perseveret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:3)
Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi. XV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:2)
Sed et quid magis contemptibilem quemlibet reddit hominibus quam si aliquis pro mulieris amore obscura cogatur inopia laborare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 10:2)
Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:6)
Ad haec mulier omnis non solum naturaliter reperitur avara, sed etiam invida et aliarum maledica, rapax, ventris obsequio dedita, inconstans, in sermone multiplex, inobediens et contra interdicta renitens, superbiae vitio maculata et inanis gloriae cupida, mendax, ebriosa, virlingosa, nil secretum servans, nimis luxuriosa, ad omne malum prona et hominem cordis affectione non amans.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 26:1)
Luxuriosa est etiam omnis femina mundi, quia mulier quaelibet, quantumcunque sit dignitatis honore praeclara, si aliquem licet vilissimum et abiectum noverit in Veneris opere potentem, illum a suo concubitu non repellit, nec est aliquis in opere Veneris potens qui etiam cuiusvis mulieris posset quomodolibet mitigare libidinem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 43:1)
adeo ut sine sociis, nec avaro divitiae, nec ambitioso gloria, nec voluptas placere posset luxurioso.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:2)
scientes quia numquam vere diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia adiecerit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:3)
Et efficitur homo imperitus, luxuriosus, et seditiosus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 50:3)
Per immoderatum namque amorem habendi efficitur homo fur, latro,gulosus, luxuriosus, cupidus, avarus, superbus, lusor, et omnibus malisvitiis inherens.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:6)
Per otia namquereplentur homines egestate, ut dictum est, et efficiuntur desides et pigriet luxuriosi et torpent homines, et ad omnia fere mala vitia dissoluuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 30:5)
De luxuria et luxurioso.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 33:1)
De luxurioso facto per otia, per Ovidium dictum est,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 34:1)
"Quia fuistis latrones, fures, homicide, falsarii, blasffemi, symoniaci, luxuriosi, incontinentes,immites, superbi, invidi, vel quia talia mala fecistis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:22)
Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION