라틴어 문장 검색

non enim contentus omissa sub Galba uectigalia reuocasse, noua et grauia addidisse, auxisse tributa prouinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque uel priuato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam tantum ut pluris postea distraheret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 1:2)
Maenius, ut tebus maternis atque paternisfortiter absumptis urbanus coepit haberiscurra, uagus non qui certum praesepe teneret,inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus, pernicies et tempestas barathrumque macelli,quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1511)
hunc si perconteris, avi cur atque parentispraeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,omnia conductis coemens obsonia nummis,sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장4)
Quinti progenies Arri, par nobile fratrumnequitia et nugis pravorum et amore gemellumluscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장172)
Si frigus fuerit et brumales nives, ligna non coemam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:7)
Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:2)
Sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem, cariturus turture magno mullorumque iubis et captatore macello.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI14)
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI24)
frumenti dominus clamat piperisve coempti,
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV104)
Dives et ex omni posita est instructa macello Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIX2)
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus, Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI5)
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello Pendeat et quantus luxurietur honos?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII5)
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXV Coracinus1)
praepositio enim cum ad conpositionem transierit aut vim suam retinet, ut indico, aut mutat ultimam litteram, ut sufficio, aut perdit, ut coemo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6165)

SEARCH

MENU NAVIGATION