라틴어 문장 검색

Venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo.
(카이사르, 내란기, 1권 51:2)
Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:4)
Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 6장1)
Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 24장4)
Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장1)
Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장2)
Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 14장4)
Illi celeriter per exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 18장3)
Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장2)
neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장20)
neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 4:4)
) saepius hujus fabri fit mentio tanquam machinamenti auctoris, etiamsi nomen ejus ignoratur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).2003)
Neque tot genera machinamentorum quoque, ad extendendum in hoc casu femur, Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Pro tarchus, Heraclides, aliique quidam reperissent, si id frustra esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 4:4)
nihil tam ignarum barbaris quam machinamenta et astus oppugnationum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장6)
Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta non ventis acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre machinamentum concidisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION