라틴어 문장 검색

Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:1)
nihil tam ignarum barbaris quam machinamenta et astus oppugnationum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장6)
Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta non ventis acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre machinamentum concidisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장1)
Adiabeni cum promovere scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox erumpentibus nostris caeduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장8)
praecipuum pavorem intulit suspensum et nutans machinamentum, quo repente demisso praeter suorum ora singuli pluresve hostium sublime rapti verso pondere intra castra effundebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장4)
textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam levia gigni insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:2)
ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 156)
sed melius machinamenti genus accipimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1515)
muris enim portisque deiectis, qui apud Troiam hoc machinamento perrupti sunt, necesse erat domos inspici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 472)
machina belli ecce subtiliter secutus [est] historiam machinamenti bellici mentionem facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1518)
caeca inrationabilis, quae in clusas portas more arietis ruebat, id est bellici machinamenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8891)
machinamentum motorium vapore actum, ferrivia, telegraphum, electrica vis, autocinetum, aëroplanum, industriae chimicae, medicina hodierna, disciplina informatica ac recentiore tempore digitalis rerum commutatio, ars robotica, biotechnologiae et nanotechnologiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:3)
Attamen oeconomiae directio progressionem technologicam conciliavit, quae pretium productionis minuat, operariorum numero imminuto, quorum locum occupant machinamenta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:7)
144. Imago hominis consumptionis plena, quam machinamenta fovent actualis oeconomiae globalis, ad assimilandas culturas tendit et minuendam immensam varietatem culturalem, quae thesaurus est humanitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:1)
Corporis imago credentem meram partem alicuius universitatis anonymae, merum elementum magni cuiusdam machinamenti efficere non vult, sed potius vitalem Christi cum credentibus omniumque inter se credentium coniunctionem extollit (cfr Rom 12,4-5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION