라틴어 문장 검색

Ludewicus rex primum conventum habuit Wangiona et post haec Magontia, ibique venit ad eum Lotharius, hostem machinantes in Sclavos, quod et postea fecerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 81:2)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
Nec moratus meus sacculo et utribus vacuis secum apportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:2)
puto enim quod si ad nos te iubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adulescentem decet, maxime quia nondum curis maioribus detinetur, et te ipsum mihi expeditius adportabit.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:7)
adportat negotiorum suorum secundas curas:
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 2)
Itaque durante adhuc parlamento edictum regium promulgavit, veniam praeteritorum et restitutionem fortunarum impertiendo iis qui contra eum arma tulerant aut hostilia machinati erant, modo intra diem praefixum misericordiae suae se submitterent et iuramentum fidelitatis susciperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 19:4)
Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat, nam praemia deerant), apud se vastum et tragicum facinus machinatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:3)
sed et rem in ulterius provehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:8)
Qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicuius lues est et calamitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:7)
Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo?
(불가타 성경, 바룩서, 1장30)
Quam rem nobis scilicet et ipsa naturalis obiecit integritas, nihil nobis extra machinantibus, ut in ipso modulo descriptionis apparet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:4)
Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장4)
quamvis discrimine summo proditor adportet suspensa morte salutem numquam gratus erit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:169)
pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis turribus, incerti socios adportet an hostes ille globus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:171)
venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam4)

SEARCH

MENU NAVIGATION