라틴어 문장 검색

Ibidem vero in medio tantorum probabilium virorum conventu, cardinale praedicto residente et aequo judicio rem examinante, patriarcha, victus et confusus ab idoneis testibus de perfidia et caeteris, obmutuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:1)
et eumdem iniqua adversus se loquentem in medio Romanae Ecclesiae, et in domini apostolici audientia, obstructo ore fecit obmutescere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 114:2)
(8) Propter quod figurae imaginum magicarum ad aspectum stellarum fieri praecipiuntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 18:1)
nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere.
(아풀레이우스, 변명 1:5)
sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui?
(아풀레이우스, 변명 9:3)
quod quidem uelim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est.
(아풀레이우스, 변명 16:3)
nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare.
(아풀레이우스, 변명 30:2)
et fortasse an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal;
(아풀레이우스, 변명 32:5)
permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
(아풀레이우스, 변명 34:6)
iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere:
(아풀레이우스, 변명 36:6)
aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur.
(아풀레이우스, 변명 39:14)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
an occultum non est et magicum est?
(아풀레이우스, 변명 45:5)
XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati?
(아풀레이우스, 변명 45:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION