라틴어 문장 검색

cui Pisae provincia obvenisset, cum magistratuum creandorum tempus esset, ad comitia reverti iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 161:1)
idemque, in quo fuit Publicola maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:3)
non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur, nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 451:1)
eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 372:4)
comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 519:3)
comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 5:1)
rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias, procul ab legibus magistratibusque, ad militarem temeritatem transferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 17:1)
id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium consulem Comitia primo quoque tempore habere iussit creatisque in annum magistratibus in provinciam redire et coloniam ex hostibus eripere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 155:1)
comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 582:1)
his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 556:1)
Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:1)
quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis essent interpretes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 109:5)
quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis essent interpretes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 109:5)
consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 100:1)
primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION