라틴어 문장 검색

haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 476:2)
ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 229:1)
P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt, cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 525:1)
Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 327:1)
numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:4)
P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장2)
quippe qui quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 233:3)
huius generis orationes cum adsensu auditae incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 391:1)
Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 372:3)
hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 616:1)
apparuit causa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 341:1)
regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 354:1)
fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post secessionem plebis plebeios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 421:1)
in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 365:1)
eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 520:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION