라틴어 문장 검색

et servulum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in heremo, sic adiudicatum morti, neci destinatum sibi praetulit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:2)
Videns autem rex, quia virtus Sarracenorum praevalebat prae intolerabili multitudine, quae noviter a praedictis [0635C] civitatibus huic urbi ad auxilium navigio confluxerat, et quia manu suorum non solum bello gravata, sed et longa obsidione ad resistendum deficiebat, ex consilio magnatum suorum ignem machinae jussit immitti, nimium turbatus et dolens inde recedens, eo quod prosperum successum hoc tempore nequiverit habere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:6)
Venationis leonis honager in heremo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:36)
Sed illis quaerentibus hospitium Marianidictum fuit quod ipse et multi de concivibus petiissent heremum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:13)
Auditistalibus de septem qui venerant philosophis tribus cum praedicto sapientein heremo remanentibus quatuor repatriaverunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:24)
Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:4)
30. Quod vero ad turbulentas hominum coitiones et illicta famulitia, vix fuit parlamentum tempore huius regis absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum potentiam et populares coetus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 32:1)
Opum acquisitio per servitium regum aut magnatum dignitatem quandam habet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:26)
nam sunt turpiter defuncti timentes in heremo;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM98)
Quid nunc personat tuba novissimi Frederici, quid tintinabulum secundi Karoli, quid cornua lohannis et Azonis marchionum potentum, quid aliorum magnatum tibie, nisi ‘Venite carnifices, venite altriplices, venite avaritie sectatores’?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 100:2)
Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:3)
QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:1)
Nolo pristinarum necessitatum recorderis - nudos amat heremus - nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:11)
O heremus .familiari Deo gaudens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:4)
Infinita heremi vastitas terret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION