라틴어 문장 검색

concitatur deinde omne nomen Etruscum, et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 172:1)
inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii provincia evenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines avectam et haud dubie iuventutem eius populi inter praedatores fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 197:1)
solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque vico et templis Fortunae ac matris Matutae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 606:2)
ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et Perrhaebia et Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus Maliacus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 187:1)
Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim quae subductae erant navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 117:2)
legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 502:1)
sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia quae super Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 507:1)
ad horum preces, quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 752:4)
Hermogenes de aede Dianae, ionice quae est Magnesia pseudodipteros, et Liberi Patris Teo monopteros;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말41)
deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장44)
ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION