라틴어 문장 검색

Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장1)
vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:3)
ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장3)
tanto maior famae sitis est quam virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X57)
tanto maiores humana negotia ludi.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV92)
Tantum magna suo debet Verona Catullo, Quantum parva suo Mantua Vergilio.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCV Catullus1)
at vero apud maiores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores etiam se ipsos dis inmortalibus capite velato verbis certis pro re publica devoverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:1)
in quo hanc capio voluptatem, quod certe, quo magis me petiverunt, tanto maiorem iis frustratio dolorem attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 6:5)
in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:5)
quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:2)
Oppidum est praediis nostris vicinum - nomen Tiferni Tiberini -, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit, tanto maiore studio quanto minore iudicio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 4:1)
Est mihi semper in animo et Homericum illud πατη`ρ δ' ὥσ ἤπιοσ ἦεν et hoc nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 2:1)
Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장4)
illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:5)
Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae, quanto rarius est hostem amissa manu vicisse quam armata?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION