라틴어 문장 검색

et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
Unum bonum nostis voluptatem, unum malum dolorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 28:3)
Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, desidias, obliviones, ignavias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 7:1)
Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Animum voluptati indulgere initium estomnium malorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 8:2)
Morbi namque mali causa est quecumque voluptas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:2)
Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 5:1)
summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an movente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:6)
fortis vero dolorem summum malum iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 7:5)
cum praesertim omne malum dolore definiat bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat dicatque nos in vocibus occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:4)
Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam.
(세네카, De Providentia, book 1 7:1)
Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:4)
Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta et remissiones et voluptates, si volueris mala putare levia potius quam invidiosa facere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:4)
nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:2)
Serviunt itaque voluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et amant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION