라틴어 문장 검색

culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII76)
iam deficientibus Austris spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo atque novercali sedes praelata Lavino conspicitur sublimis apex, cui candida nomen scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen, et numquam visis triginta clara mamillis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII21)
quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII61)
et est figuratum 'pictus chlamydem'. ferrugine clarus hibera ferrugo coloris genus est, qui vicinus est purpurae subnigrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5792)
sane 'mamilla' est omnis eminentia uberis, 'papilla' vero breve illud, unde lac trahitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8032)
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4118)
Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger, magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum magnis pedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7251)

SEARCH

MENU NAVIGATION