라틴어 문장 검색

Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
"Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:5)
"eiero," inquit "iniquus est";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:4)
cum esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:5)
"nosne Christo procreati mammonae dicabimur et Dei formam gerentes serviemus saeculo?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.25)
Si omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet),hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:3)
Quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque conspectu participare debemus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:4)
Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION