라틴어 문장 검색

Hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 12:2)
Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servire mancipiis arbitrati;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 19:1)
Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi ocius dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 2:1)
et Artemius, ex duce Aegypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole, supplicio capitali multatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 2:1)
Quae omnia iuvenis iste, ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus, cuncta paene mira dictu celeritate correxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 25:2)
Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui ) captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 1:1)
Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 5:1)
Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 7:2)
Ideoque Valentinianus, per nundinationem suspicatus parum quam oportuerat missum, eum bonorum parte multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 18:2)
Et Abienus quidem, exaggerate crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae, morte multatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 50:1)
Et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus, ad id solum quod promisit intentus, cuncta extollebat in maius, iusso sub quaestione Aginatio statui, agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno marcentia, in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri quaestione fieri vetuere clementissimae leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 55:1)
Quibus per Palladium regressum iam cognitis, Valentinianus ad acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam (ut visum est) immodica legebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 22:1)
Quo (ut consarcinante nimis ardua) morte multato, aliisque gregatim post occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad Olympici certaminis pulverem pervenitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 25:2)
Et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 4:1)
Secutusque acclamationem rogantium, sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedidit occidendos, sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis, acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam, in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem, hoc genere poenarum extinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION