라틴어 문장 검색

Delectatus inter coenam erat symphoniacis Toronii Flacci mangonis, atque eos frumento donaverat, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 28:1)
Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:2)
iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:3)
In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:4)
Illum sumina ducebant atque altilium lanx:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 18:3)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
liquidum vero purumque et altilem sanguinem singulis totius corporis membris ministrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:3)
Milia pro puero centum me mango poposcit:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LVIII1)
Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae Sarmatica rigido ludit in amne rota, Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus, Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXX4)
Non puer avari sectus arte mangonis Virilitatis damna maeret ereptae, Nec quam superbus conputet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V4)
Quo facto videmus infra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:4)
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:5)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnia genera avium, Amici inquit Trimalchio quicquid videtis hic positum, de uno corpore est factum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:18)
nec somnum plebis laudo satur altilium nec otia divitiis Arabum Uberrima muto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 724)

SEARCH

MENU NAVIGATION