라틴어 문장 검색

227. Huiusmodi moris manifestatio est sistere ad gratias agendas Deo ante sumendum cibum et post cibum sumptum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 288:1)
Manus quae benedicit est instrumentum Dei amoris et manifestatio Iesu Christi propinquitatis qui venit ad nos comitandos in vitae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:4)
Iesu historia plena est manifestatio Dei fiduciae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:6)
Si Israel spectabiles res gestas Dei amoris memorabat, quae eius confessionis cardinem efficiebant et visum eius fidei patefaciebant, nunc Iesu vita tamquam locus apparet consummati Dei interventus, eius pro nobis summa amoris manifestatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:7)
In fide Christus non est tantum Is in quem credimus, summa amoris Dei manifestatio, verum etiam Is quocum coniungimur ut credamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:2)
Veritas enim quam fides percipit, in quarto Evangelio, est Patris manifestatio in Filio, in eius carne eiusque in terrestribus operibus, veritas quae definiri potest veluti « vita luminosa » Iesu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:5)
Ipsa oritur ex eorum amore, signo praesentiaque Dei amoris, ex cognitione et acceptatione bonitatis in differentia sexuali, cuius vi coniuges iungi possunt in una carne (cfr Gen 2,24) atque sunt capaces novam vitam generandi, manifestationem bonitatis Creatoris, eius sapientiae eiusque consilii amoris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:4)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION