라틴어 문장 검색

hique asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt, crebriter clavis ferreis fixi religentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장3)
etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장2)
Singulis autem canalibus singula epitonia sunt inclusa, manubriis ferreis conligata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장9)
quae manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장10)
sub eo autem in ipso canali inclusi tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant eius motus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장24)
supra autem tignum, quod inibi erat, arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium crudum, quo ea machina erat involuta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장25)
Vis Cochleae ad premendum corpus est ad vim manus manubrium circumagentis, ut circularis velocitas Manubrii ea in parte ubi a manu urgetur, ad velocitatem progressivam Cochleae versus corpus pressum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION