라틴어 문장 검색

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu prosequar et raris habitata mapalia tectis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 13:1)
Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis lateribus, tecta quasi nauium carinae sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장8)
Ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장7)
Ego inquit p. c. interrogare vobis permiseram, vos mera mapalia fecistis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:2)
fuimus vestri quia causa triumphi, ipsa ruina placet, cum victor scandere currum incipies crinemque sacrum tibi more priorum nectet muralis, vallaris, civica laurus et regum aspicient Capitolia fulva catenas, cum vesties Romam spoliis, cum divite cera pinges Cinyphii captiva mapalia Bocchi, ipse per obstantes populos raucosque fragores praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam te geminas Alpes, Syrtes te, te mare magnum, te freta, te Libycas pariter domuisse catervas, ante tamen vicisse mihi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 250)
sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia mea civicum frigus, quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:3)
familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis - ea pecunia illis est - persecuti sunt regem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 431:1)
sed 'magalia' 'ma' producit, 'mapalia' vero corripit, ut et raris habitata mapalia tectis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2594)
mapalia tectis mapalia casae Maurorum, qui in eremo habitare dicuntur, sicut illud Lucani "surgere congesto non culta mapalia culmo". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3401)

SEARCH

MENU NAVIGATION