라틴어 문장 검색

Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:1)
Quae accidisse idem Lupicinus, latenti nuntio doctus, dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus, diu discumbens vino marcebat et somno, futuri coniciens exitum, satellites omnes, qui pro praetorio (honoris et tutelae causa) duces praestolabantur, occidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 6:1)
Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit.
(아풀레이우스, 변명 24:8)
"enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:14)
Lamentata sic, et animi dolore et faucium tundore et corporis lassitudine iam fatigata, marcentes oculos demisit ad soporem;
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:8)
"Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo ;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:5)
"Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo ei ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras."
(아풀레이우스, 변신, 5권199)
pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate vehementior:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:8)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
Quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus et quasi anilem reputant cantilenam;
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem9)
Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장10)
Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:1)
Item, si marcet animus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:1)
vos, pennata cohors, quocumque vocaverit usus, divisa properate manu, neu marceat ulla segnities:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:134)
postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION