라틴어 문장 검색

Non enim milli sic cum amico communia omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed quomodo patri matrique communes liberi sunt, quibus cum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos.
(세네카, 행복론, Liber VII 64:3)
Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti, et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:6)
non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit 'Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique'?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:3)
ut enim [in] iure civili qui est matre libera liber est, item iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 45:7)
Matrem quoque et liberos Darei in eadem urbe deponit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 22:1)
credo, sic mater, sic liber avunculus eius, sic maternus avus dixerat atque avia hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 842)
ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt, crinibus passis aras verrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos parvos inviolatos servarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 122:1)
Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:2)
Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi et coniugem liberosque restitueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 9:1)
Haud ego culpa Libera bellorum, quae matrum sola per undas Et per castra comes, nullis absterrita fatis, Victum, quod reges etiam timuere, recepi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:8)
"Ad epulas sollemni die coeunt cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:21)
mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo, matris et ante deos libera sumpta toga, tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo et uetat insano uerba tonare Foro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 142)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
vivat, per urbes erret ignotas egens exul pavens invisus incerti laris, iam notus hospes limen alienum expetat, me coniugem optet quoque non aliud queam peius precari, liberos similes patri " similesque matri, parta iam, parta ultio est:
(세네카, 메데아 1:4)
fremitu quo territat agros virginis ira leae, rabies cui libera tandem et primus sine matre furor, nec longa morata est, quippe trucem campum et, positus quo pulvere frater, noverat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권168)

SEARCH

MENU NAVIGATION