라틴어 문장 검색

matronam vero vivam et intactam armis rapientes [0464D] traxerunt in urbem, per totam noctem immoderatae libidinis suae incesto concubitu eam vexantes, nihilque humanitatis in eam exhibentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:5)
Agite ergo poenitentiam luxuriae vestrae faedissimae, quam in hac via sancta incesti exercuistis, et omnium iniquitatum vestrarum, quibus gratiam Dei offendistis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:9)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
meritoque tamquam materni exsors immunisque partus, et muliebris copulae, etsi hebdomas femineo nuncupetur vocabulo, virilis habet sanctificationis gratiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:8)
Ut Cimonem Miltiadis filium, insimulatum incesti, qui saepe ante et prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum, coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 3:1)
Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi, sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 2:1)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)
Porro siqui iam adultus aprum exceperit solus, vel interemerit ursum immanem, colluvione liberatur incesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 5:2)
Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:5)
datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:6)
Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:8)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
mater futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et arborum germina.
(아풀레이우스, 변명 86:8)
Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
(아풀레이우스, 변명 98:14)
Thessaliam, nam et illic originis maternae nostrae fundamenta a Plutarcho illo inclito ac mox Sexto philosopho nepote eius prodita gloriam nobis faciunt, eam Thessaliam ex negotio petebam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION