라틴어 문장 검색

13 Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte (1.11, 12) proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 13장1)
14 Idem casus manet eos, quorum in spina vertebra exciderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장1)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in iis accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장8)
Nonnumquam enim nervorum inbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, tantum parvum tamen aut . . . in priore partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장9)
At ubi aetas paulum processit, glandulae, et uertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, uerrucarum quaedam genera dolentia (*α*κ*ρ*ο*χ*ο*ρ*δ*ο*ν*α*σ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 19:1)
Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:8)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo leuis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:8)
a septima spinae uertebra incipit, circa praecordia cum uentriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:3)
Frictio cum omnibus in homine uertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:7)
aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. #1108 #1109;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:8)
ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is * * Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 9:4)
Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 10:1)
Ea constat ex uertebris quattuor et uiginti:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:2)
omnesque uertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:7)
Iamque uertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION