라틴어 문장 검색

Huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplicis medelarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 28:1)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
"neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:11)
"Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:6)
et instantia validiore vinum iam inmixtum, sed modico tepefactum vapore, sauciis illis et crapula vinolentiaque madidis ipse abstemius non cessat impingere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:7)
Ergo passim prostrati solo primum fatigatos animos recuperare ac dehinc vulneribus medelas varias adhibere festinant:
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:14)
"certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanetus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:15)
"Causa omnis et origo praesentis doloris et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:7)
Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:4)
Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
"seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:3)
Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 4:1)
Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 24:1)
Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medella esset et eum ipsum ad retinendam patientiam, testimonio tolerantiae quam videbat perhibito, stabilisset, egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION