라틴어 문장 검색

ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae vie, inpositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα, quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 6:1)
et declinatur sicut 'navis'. medica putres accipiunt sulci ad ipsam herbam apostropham facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2153)
reddita confusae nuper solacia menti auxilium nostris spemque tulere malis, utque Machaoniis Poeantius artibus heros lenito medicam vulnere sensit opem, sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu admonitu coepi fortior esse tuo, et iam deficiens sic ad tua verba revixi, ut solet infuso vena redire mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 32)
Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:6)
pulsum solito quem gramine vietor iussit ab erepta longe mugire iuvenca, cum profugo placuere tori cervixque recepto sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus, bella cupit pastusque et capta armenta reposcit iam pede, iam cornu melior - pavet ipse reversum victor, et attoniti vix agnovere magistri - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권119)

SEARCH

MENU NAVIGATION