라틴어 문장 검색

Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere non posse;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:2)
Que quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 5:6)
Aegroto cui finalia videntur imminere praeludia assueta non debet ciborum diaeta servari vel medicina regularis adiungi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 36:2)
Instantis quidem enodatio quaestionis ex mulieris potius pendet arbitrio vel voluntate quam ex regularis intellectu praecepti vel amoris speciali mandato.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:2)
Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:20)
ego regularibus disciplinis primus institui.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:19)
Ut iumentum factus est, sequens obedientiae frenum, et iugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:24)
meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae [0449B] evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:17)
Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C] irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:42)
Cumque Natura eidem festivitate collocutionis applauderet, ecce matrona regulari modestia disciplinans incessum, ad nos videbatur sui itineris tramitem lineare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:1)
Sapienciam et meditationem dapiferas tuas constituas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:1)
a seconda meditatione usque ad coniunctionem est frigida et humida sicut hiems.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:9)
III, 20), quod pariter ad praesumptionem meriti potest meditationemque conferri.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:4)
Illic enim erat ejus meditatio, illic animae ejus conversatio, illic ejus prudentia, quae utique intra angustias carnis hujus haerere non solebat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:5)
Etenim ubi labor, doctrina, meditatio, illic cum pluribus commune collegium, et quoddam populare consortium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION