라틴어 문장 검색

Non mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 3:2)
sed mehercule pergrata mihi oratio tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:4)
At mehercule ego (dicam enim ut sentio) quamvis amem ipse me tamen non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit taurus qui vexit Europam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:1)
Tum Cotta Sic mehercule inquit Vellei;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 3:1)
quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:13)
de qua quoniam in Catone Maiore satis multa diximus, illim assumes, quae ad hunc locum pertinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:6)
Atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:10)
Dicam mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec, quae videntur ante oculos esse, magis putem quaerenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 50:3)
Non mehercule, inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:10)
p. 276M Cognoscere mehercule, inquit, consuetudinem istam et studium sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri I de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 4:2)
ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13A 5:8)
sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 8:3)
illim equidem Gnaeum profectum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 14 4:12)
ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)
illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION