라틴어 문장 검색

Item, summum bonum quod est homini possibile secundum intellectum practicum est operatio boni et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:1)
Quid enim maius bonum potest homini contingere secundum intellectum practicum quam operari medium eligibile in omnibus actionibus humanis et in illa delectari?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:2)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장80)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:5)
Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, frictiones, cibos:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 14:6)
quia, ut ait Philosophus in secundo Methaphysicorum, "ad aliquid et nunc speculantur practici aliquando".
(단테 알리기에리, Epistolae 109:4)
unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:30)
Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:24)
volebam ad te Marionem remittere quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 5 1:8)
Rationalem quae per Demonstrationes accurate procedit, & Practicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:4)
Ad practicam spectant Artes omnes Manuales, a quibus utiq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:5)
Tanta vero non est inter has & illam differentia, quin illius loco possint hae in rebus practicis non incommode adhiberi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 90:6)
Atque has conclusiones in rebus practicis abunde satis accuratas esse censeo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 47:1)
obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:8)
- Adeone per me videor tibi meliuscula?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION