라틴어 문장 검색

non magis, quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:3)
quemadmodum et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene conveniunt, inter se tamen dissentiunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:5)
Item carmina facilius haerent et discuntur memoriter quam prosa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:8)
Itaque si scriptum aliquod vicies perlegeris, non tam facile illud memoriter disces quam si illud legas decies, tentando interim illud recitare, et ubi deficit memoria inspiciendo librum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:28)
Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:3)
tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:4)
' omnis ordines subinde ac memoriter salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:3)
quidquid, igitur, scripsi, memoriter tantum protulisse aio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.5)
"Noctibus bis terque surgendum, revolvenda de scripturis, quae memoriter tenemus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:121)
Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:5)
Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:8)
sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita veteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta arma virumque cano, Lucanus Bella per Emathios (1.1), Statius Fraternas acies alternaque regna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr55)
o pater o hominum et Titianus et Calvus, qui themata omnia de Vergilio elicuerunt et deformarunt ad dicendi usum, in exemplo controversiarum has duas posuerunt adlocutiones, dicentes Venerem agere statu absolutivo, cum dicit Iunoni 'causa fuisti periculorum his quibus Italiam fata concesserant';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 181)
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:1)
Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION