라틴어 문장 검색

in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:1)
Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:2)
itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:4)
Nempe rursus fugiendum erit et tandem expugnata paupertas nova mendicitate revocanda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:5)
Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 21:5)
"tum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.21)
Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:2)
Vis tu diuitias tuas abscondere, cum in eos inciderint qui mendicitate censentur?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 2:15)
Quae sunt divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:4)
Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 345)
Mendicitatem mi optulisti opera tua, dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 633)
hyali saturo f. c. 'hyali' pro hyalino, vitreo, viridi, nymphis apto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3351)

SEARCH

MENU NAVIGATION