라틴어 문장 검색

nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 1:4)
librarii omnes nonnulla menda sustulerunt (K1). prae- terea codex a duobus viris tractatus est, Kc (ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말89)
) Hos quattuor codices necnon Hadoardi exemplar ex eodem archetypo non nimis antiquo fluxisse declarant sescenta menda communia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말155)
porro cum inter menda communia haud pauca e falsa verborum separatione nata sint (velut illud appellat amputat 348, 12 [cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말195)
Codicum GKRVH nullus ex altero descriptus est, artiore autem vinulo KRH inter se conexos esse praeter ea quae p. XI de externa specie codicum KR exposui multa menda communia declarant velut:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말203)
rara tamen mendo facies caret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 53:2)
mendum divinus non capit usus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3324)
At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:2)
at in eiusdem vitii geminatione mettoeoque Fufetioeo dicens Ennius poetico iure defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 160:2)
accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, lachetem audivi percussisse Demean fiat a Lachete percussum Demean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:1)
facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vellet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 201:1)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:2)
aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 199:1)
nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION