라틴어 문장 검색

[7] Vel idem vocabulum eisdem litteris ubique ut redderem quam maxime cum intentus essem, tamen ne oculos laterent alliquot menda inpedire nequivi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 14:1)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
Morgagnius putat sub mendo latere nomen cuiusdam animalis;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).546)
Equidem puto nomen regionis unde altera ochrae species petita est, sub mendo astyrice latere;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).808)
Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:4)
inde ait felices operum hoc est ad opera su- menda, aptos felicibus operibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2764)
alios non laborare, ut meliores fiant - nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장3)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:2)
Castricianum mendum nos corrigemus, et tamen ad me Quintus HS cci I scripserat, non ad sororem tuam HS xxx.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 10:1)
crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:13)
magnum enim mendum continent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 4:10)
nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 1:4)
quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION