라틴어 문장 검색

et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:21)
et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:24)
Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:43)
Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
Noster Aristarcus donaria fundit in artem Gramaticam, cujus thesauros ampliat, auget Diuitias uiresque suos mensurat in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:3)
Hic artem totam picture lingua recenset, Que mensurandi doctrinam fundit et usum Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat Paruaque consequitur, metitur magna, profundum Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:7)
Querat cui possit se totum credere, uelle Declarare suum totamque exponere mentem, Cui sua committat animi secreta latentis, Vt sibi conseruans thesaurum mentis in illo, Nil sibi secretum quod non denudet eidem, Vt suus in signo tali mensuret amicus Pondus amicicie, quam lance rependat eadem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:10)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Praecipe nunc, iustitia, clarumoleum de quinque tonellis plenis mensurari, et scias quantum sit ibi clariolei;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:47)
Deinde spissum oleum de quinque plenis tonellis sit mensuratum, et scias quantum spissi olei fuerit ibi;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:49)
et similiter de dimidiis quinquefacias mensurari, et scias quantum spissi olei in eis sit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:50)
(2) Item, in II De generatione dicit Aristoteles, quod unumquodque mensuratur periodo;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:1)
mensura autem per aliquid sui minimum, iteratum super quantitatem mensurati, certificat et numerat quantitatem ipsius.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:2)
Si ergo vita et esse inferiorum mensura circuli, quae vocatur periodus, mensuratur, est accipere in mensura circuli aliquam partem, quae per se vel aequale sibi esse et vitam inferiorum numerando certificat.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:3)
(3) Item, dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod esse in tempore est a quadam parte temporis mensurari.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION