라틴어 문장 검색

Luna enim est magis dominativa, ad cuius conversiones mensurantur conceptus et impraegnationes, ut dicit Aristoteles.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:4)
tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:10)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo De Analogia libro scriptum est, habe semper in atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 5:1)
Sed C. Caesar in libro De Analogia secundo huius die et huius specie dicendum putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 26:1)
Quod Caecilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 1:1)
Immo, inquam, potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui '' inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae 'analogia' appellatur, et veterum auctoritates non 'hanc,' sed' hunc frontem' debere dici suadeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 5:1)
Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, 'harenas' vitiose dici existimat, quod 'harena' numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque 'caelum' neque' triticum ';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:4)
Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 8:1)
Neque tamen rex in universo hoc pacis negotio tractando credulitate mera peccaret (ut vulgo ei imputabatur), verum error eius ortum habuit non tam ex facilitate credendi, quam ex copiis alterius partis (quod ante innuimus) male mensuratis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:11)
quia, quae in se nova sunt, intelligentur tamen ex analogia veterum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 70:2)
Operantur autem secundum analogiam et poros corporis cui adjunguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:3)
sed cum analogia, qualis competit sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:13)
Tertii generis sunt bacilla illa ad terras mensurandas, astrolabia, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 377:1)
qui vero ob velocitatem, adhuc non bene mensurari consuevit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION