라틴어 문장 검색

"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
"Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:6)
Cedo tuum pedem mi, lymphis flavis fulvum ut Pulverem Manibus isdem, quibus Ulixi saepe permulsi, abluam, Lassitudinemque minuam manuum mollitudine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 14:2)
Verbis tamen gratiosis eum permulceret, et postularet ut ignominiam illam non aegre ferret, quia nihil a rege periculi ei imminebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:34)
fidei et sensus conjugium tanquam legitimum multa pompa et solennitate celebrates, et grata rerum varietate animos hominum permulcentes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:2)
simili modo, et occulta naturae magis se produnt per vexationes artium, quam cum cursu suo meant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:15)
Famine quem blando permulcet talia fando:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:9)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
Licet remotos fama per populos means
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 9:1)
In semet reditura meat mentemque profundam
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 16:1)
Dira quae penitus meant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 37:1)
Fors patitur frenos ipsaque lege meat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 12:1)
Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION