라틴어 문장 검색

Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:2)
"Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:6)
subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:8)
Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:12)
Omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos, antequam eos absolverem et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem2)
Verum multorum fratrum vehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus, opus tam laboriosum adiuvante domino terminare curavi, eosque emendatos, non ut volui, sed ut potui, ne ab illis, qui subrepti iam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, venerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, legendos describendosque permisi.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem5)
Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiam si non laudetur, sola laudabilis, sic ea quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:15)
Etenim puero isti personare non contigit eum qui e cunabulis diu ante subreptus fuerat aut in prima infantia asportatus, verum adolescentulum talem qui usque ad aetatem decem fere annorum perpetuo in aula regia fuerat educatus, ubi oculi innumeri eum conspexissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:5)
simili modo, et occulta naturae magis se produnt per vexationes artium, quam cum cursu suo meant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:15)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
Licet remotos fama per populos means
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 9:1)
In semet reditura meat mentemque profundam
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 16:1)
Dira quae penitus meant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 37:1)
Fors patitur frenos ipsaque lege meat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 12:1)
per saetam vis alta meat fluctusque relinquit absentem victura virum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine9)

SEARCH

MENU NAVIGATION