라틴어 문장 검색

initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
Pisonis comites, cohors inanis aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 281)
"quis gener hic placuit censu minor atque puellae sarcinulis impar?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III67)
"collige sarcinulas,"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI70)
hic etiam mercimonii deus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13815)
navigatio enim ex mercimonii ratione descendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 382)
Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:7)
Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum litori maestus conduxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:1)
Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:9)
Atque adeo iam sarcinulas alligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 2:2)
ceterum diluculo familia praecesserat ad duodeviginti milia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia, fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus, praeter haec iunctam habens ripae domum novam vetus amicus, cuius inmensae humanitati nec si adquiescas nec si recuses modum ponas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 2:1)
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol1)
sed quid agit meum mercimonium apud te?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 410)
vicinus quod rogavit, hoc emi mercimonium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 12)
Tranio Quid tibi visum est mercimoni?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION