라틴어 문장 검색

Interdum acroamata audiebamus, interdum iucundissimis sermonibus nox ducebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 13:5)
solidata metallo diriguit fragili saxumqtie liquabile facta stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans caute sigillati longum salis effigiata, et decus et cultum frontemque oculosque comamque et flexam in tergum faciem paulumque relata menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae, liquitur illa quidem salsis sudoribus uda, sed nulla ex fluido plenae dispendia formae sentit deliquio, quantumque armenta saporum attenuant saxum, tantum lambentibus umor sufficit attritamque cutem per damna reformat, hoc meruit titulo peccatrix femina sisti, infirmum fluidumque animum per lubrica solvens consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti propositum contra non conmutabile servat Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum et mores populi, tabularia, iura forumque, balnea, propolas, meritoria, templa, theatra, et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1203)
Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 1:2)
Isti, qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, eum omnium limina cotidie perambulaverint nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diversissimas domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque ex tam immensa et variis cupiditatibus districta urbe poterunt videre ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 86:1)
sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION